monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 33
{IV} nulla vitium minus Italiam amat, rara, parva, putrescens in ea, vino quoque quod genuit aestatem non exuperans; nec alia macro solo familiarior. Graecinus, qui alioqui Cornelium Celsum transcripsit, appellatur non naturam eius repugnare Italiae, sed culturam avide palmites evocantium. ob id fertilitate sua absumi, si non praepinguis soli ubertas lassescentem sustineat. carbunculare negatur, magna dote, si verum est aliqua in vite caelo non esse ius.